LaDissertation.com - Dissertations, fiches de lectures, exemples du BAC
Recherche

Ovidius Moralizatus

Cours : Ovidius Moralizatus. Recherche parmi 298 000+ dissertations

Par   •  29 Mai 2012  •  Cours  •  698 Mots (3 Pages)  •  624 Vues

Page 1 sur 3

Partie 1 : Transcription.

Hercules dicitur uicisse Cerberum inferni Ianitorem et Gereonem hispaniae pastorem quorum erat forma triplex Cerberus habebat tria capita in uno corpore et Gereon habebat tria corpora in uno capite. Ultra illam expositionem historialem qua scilicet cerberus sumitur pro terra pro eo quod tres hominis substantias id est carnem sanguinem ossa deuorare dinoscitur. Gereon autem fuit rex hispaniae qui quia habebat tria regna dictus est tricorpor.

Possumus aliter exponere et dicere quod talia duo monstra in ecclesia uidentur esse. Sunt enim aliqui similes cerbero : quia dato quod non sint nisi una persona ipsi tamen habent tria capita id est tria beneficia et officia capitalia : figurati in illa bestia quae habebat septem capita et cornua decem. Apoc. XIII.

Item ibi sunt his contrarii pauperes et depressi qui scilicet more gereonis plura corpora sunt in uno capite : quia plures sunt qui uno beneficio nutriuntur quamuis cuilibet corpori id est cuilibet personae unum caput id est unum beneficium deberetur. Et illud est uerum inter Ecclesiasticos. Quod unus quidem esurit alius uero ebrius est. Primae co.XI. quia saepe inuenitur unus qui plura habet beneficia et multi qui uitam ducunt ex uno. Hercules igitur id est bonus praelatus debet talia monstra de ecclesia tollere : et inter personas huiusmodi moderari et diuites cum superfluis ad aequare uel resecare. Leuit. VI. Cunctis filiis aaron mensura aequa per singulos diuidetur.

Diomedes fuit quidam tyrannus qui equis suis dabat homines ad deuorandum. Unde cum Hercules domum eius intrassat et ibi plena corporibus laceris praesaepia uidisset ipse tantum facinus exhorrens istum tyrannum accepit : et propriis equis ad deuorandum dedit. Et sic eum poena quam aliis inflixerat interfecit.

Causa fabulae dicitur ista quia cum diomedes tyrannus equos in exercitu suo multos et equites haberet : et graeciam cuius rex erat hercules infestaret praeclusit ei hercules uiam rapinae : quare cum non haberet unde equos suos sustentaret substantiam ipsius consumpserunt et sic eum deuorasse dicti sunt. Dic igitur quod sic dicitur Sap. XI. Per quae peccat : quis per haec et torquetur : quia saepe fit dei iudicio cooperante : quod ea poena quis affligitur qua ab ipso alii affligebantur. Exemplum de busyri tyranno qui hospites quos recipiebat occidebat qui cum herculem recepisset et cum iugulare uellet ab eo fuit occisus et propriis aris immolatus. Ideo dicit heneca ab altero expecta/alteri quod feceris. Uel dic quod diomedes significat mundi tyranno qui equis id est stipendariis dant comedere carnes hominum laceratorum id est substantias hominum miserorum ita quod praesepia talium equorum id est talium oppressorum cadaueribus id est bonis sunt plena. Sed saepe contingit quod alius fortior eis praeualet contra eos : et equos id est stipendarios et milites sibi appropriat et assumit : et res tyrannorum quibus eos. Pauerat ipsis dare et bona ipsorum diripere consueuit sic fit quotidie in Italia ubi fortior tyrannus debiliorem uincit. Iuxta illud Lucae. XI. Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet si autem fortior eo superueniens uicerit eum: uniuersa arma eius auferet in quibus confidebat et spolia eius distribuet. Uel dic quod diomedes est diabolus qui mediantibus equis suis id est haeretici et mundi sapientibus: homines deuorabat:

...

Télécharger au format  txt (4.6 Kb)   pdf (64.6 Kb)   docx (9.6 Kb)  
Voir 2 pages de plus »
Uniquement disponible sur LaDissertation.com